- ITHACA
- ITHACAvulgo Val di Compare, Turc. Phiachi, Graec. Theaehi, ins. in mari Ionio. ante Epirum, Ulyssis patria. In ea est urbs eiusdem nominis. Item mons Neritos, a quo tota ins. interdum Neritos dicta est. In hac lepores non vivunt. Baudr. Plin. l. 8. c. 58. est inter Cephaleniam ad Occ. et Echinadas ad Ort. Nunc sub Turcis est, Ibi tantum aliquot vici. 30. circiter mill. ab Araxo prom. in Occ. Phoenicii Itbaca, durum sonat et asperum, ut et Hebraeis athac Talem certe veteres Ithacam describunt. Hom. Od. 1.Η῎τοι μὲν τρηχεῖα, καὶ οὐκ ἑππήλατός ἐςι.Et Cic. l. 1. De Orat. Ithacam ex asperrimis scopulis, tamquam nidum affixam. Unde Horat. l. 1. Ep. 7. v. 41.Non est aptus equis Ithacae locus, ut neque planisPorrectus spatiis, neque multae prodigus herbae:Quod sine dubio ex Homero desumpsit. Sic enim ille Od. δ.Ε᾿ν δ᾿ Ι᾿θάκῃ οὔτ᾿ αῤ δρόμοι εὑρέες, οὔτε τι λειμώνΑ᾿ργίβοτος, καὶ μᾶλλον ἐπήρατος ἱπποβότοιο,Οὐ γάρ τις ῃήσων ἱππήλατος οὐδ᾿ εὐλείμωνΑἱ ςθ᾿ ἁλὶ κεκλίαται, Ι᾿θάκη δέ τε καὶ τερὶ πασέων.Vide Dion. Afric. Strab. l. 1. p. 34. l. 8. p. 335. et l. 10. p. 454. et 455. Plin. l. 4. c. 12. Ptol. Ovide. de Ponto l. 2. Eleg. 7. v. 60. Met. l. 3. v. 712. et Athen. l. 1. c. 8. P. Mel. l. 2. c. 7. Virg. Aen. l. 3. v. 272. et 613.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.